Tallis Scholars - Christmas Carols and Motets - Angelus ad virginem
Angelus ad virginem
Sub intrans in conclave,
Virginis formidinem
Demulcens, inquit: 'Ave!
Ave regina virginum;
Caeli terraeque Dominum
Concipies
Et paries intacta
Salutem hominum;
Tu porta caeli facta,
Medela criminum.'
'Quomodo conciperem
Quae virum non cognovi?
Qualiter infringerem
Quod firma mente vovi?'
'Spiritus Sancti gratia
Perficiet haec omnia;
Ne timeas,
Sed gaudeas, secura
Quod castimonia
Manebit in te pura
Dei potentia.'
Ad haec virgo nobilis
Respondens inquit ei:
'Ancilla sum humilis
Omnipotentis Dei.
Tibi caelesti nuntio,
Tanti secreti conscio,
Consentiens,
Et cupiens videre
Factum quod audio;
Parata sum parere,
Dei consilio.'
Eia mater Domini,
Quae pacem redidisti
Angelis et homini,
Cum Christum genuisti:
Tuum exora filium
ut se nobis propitium
Exhibeat,
Et deleat peccata:
Praestans auxilium
Vita frui beata
Post hoc exsilium
Found in the Dublin Troper ca. 1360; mentioned by Chaucer in "the Miller's Tale," Canterbury Tales.
(Source)
Saturday, November 04, 2006
blog comments powered by Disqus
Subscribe to:
Post Comments (Atom)