"Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
Qui petere a populo fasces saevasque secures
Imbibit et semper victus tristisque recedit.
Nam petere imperium quod inane est nec datur umquam;
Atque in eo semper durum sufferre laborem,
Hoc est adverso nixantem trudere monte
Saxum quod tamen e summo iam vertice rursum
Volvitur et plani raptim petit aequora campi."
Monday, March 02, 2009
blog comments powered by Disqus
Subscribe to:
Post Comments (Atom)